Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 11: Versus 19

Dicis ergo fracti.Quasi dicat: si non contra stantes, tamen contra eos licet gloriari, qui causa insertionis meae repulsi sunt; quod removet Apostolus, ita: Bene dicis, quia verum est quod fracti sunt propter incredulitatem; tu stas fide, id est non merito tuo, sed gratia Dei; et ideo noli superbire, ne et tu frangaris per superbiam, ut illi per incredulitatem. Non es stabilis, si per quos stas destruis. Facile decipitur, qui alienis malis gaudet.
(* Traductions européennes)